Mark 15; Mark 16

1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato 2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis 3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant 5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus 6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent 7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium 8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis 9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum 10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes 11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis 12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum 13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum 14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum 15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur 16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem 17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam 18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum 19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum 20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum 21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius 22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus 23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit 24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret 25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum 27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius 28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est 29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat 30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce 31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere 32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei 33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam 34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat 36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum 37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit 38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum 39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat 40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome 41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma 42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset 45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum 2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole 3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti 4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde 5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt 6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum 7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis 8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim 9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia 10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus 11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt 12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt 14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant 15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae 16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur 17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis 18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt 19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei 20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis