URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Mark 4; Mark 5

1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat 2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua 3 audite ecce exiit seminans ad seminandum 4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud 5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae 6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit 7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit 8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum 9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat 10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas 11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt 12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata 13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis 14 qui seminat verbum seminat 15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum 16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur 18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur 20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum 21 et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur 22 non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat 23 si quis habet aures audiendi audiat 24 et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis 25 qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo 26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille 28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica 29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis 30 et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud 31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra 32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare 33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire 34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia 35 et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra 36 et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo 37 et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis 38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus 39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna 40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei
1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum 2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo 3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare 4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus 6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas 8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus 10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem 11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus 13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare 14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti 15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt 16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum 18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo 19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui 20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur 21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare 22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat 24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum 25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat 27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius 28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero 29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga 30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea 31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit 32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat 33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem 34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua 35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede 37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi 38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum 39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit 40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens 41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge 42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo 43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare