Matthew 18; Matthew 19; Matthew 20

1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum 2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum 3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum 4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum 5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit 6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris 7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit 8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum 9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est 11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat 12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit 13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt 14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis 15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum 16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum 17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus 18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo 19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est 20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum 21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies 22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies 23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis 24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta 25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi 26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi 27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei 28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes 29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi 30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum 31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant 32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me 33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum 34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum 35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris
1 et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen 2 et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi 3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa 4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos 5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet 7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere 8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit 9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur 10 dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere 11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est 12 sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat 13 tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis 14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum 15 et cum inposuisset eis manus abiit inde 16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam 17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata 18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum 20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest 21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones 23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum 24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum 25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse 26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt 27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis 28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel 29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit 30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam 2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam 3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis 5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter 6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi 7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam 8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos 9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios 10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios 11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias 12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus 13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum 14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi 15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum 16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi 17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis 18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte 19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget 20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo 21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo 22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus 23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo 24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus 25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos 26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister 27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus 28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis 29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa 30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David 31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David 32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis 33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri 34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum