Numbers 35; Numbers 36

1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho 2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis 3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis 4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur 5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana 6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida 7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis 8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis 9 ait Dominus ad Mosen 10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan 11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint 12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur 13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur 14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan 15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit 16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur 17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur 18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur 19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet 20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit 22 quod si fortuito et absque odio 23 et inimicitiis quicquam horum fecerit 24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata 25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur 26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt 27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit 28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam 29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris 30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur 31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur 32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt 33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit 34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel
1 accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt 2 tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri 3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur 4 atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat 5 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est 6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus 7 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua 8 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis 9 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant 10 ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum 11 et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui 12 de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum 13 haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho