Proverbs 10; Proverbs 11; Proverbs 12

1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae 2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte 3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet 4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat 5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis 6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem 7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet 8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis 9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit 10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur 11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem 12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas 13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde 14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est 15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum 16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum 17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat 18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est 19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est 20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur 22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio 23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia 24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur 25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum 26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum 27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur 28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit 29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum 30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram 31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit 32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius 2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia 3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos 4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte 5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius 6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui 7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit 8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo 9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia 10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio 11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur 12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit 13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum 14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia 15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit 16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias 17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit 18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis 19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem 20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant 21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur 22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua 23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor 24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur 26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium 27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis 28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt 29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti 30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est 31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est 2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit 3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur 4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit 5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia 6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos 7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit 8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui 9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane 10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia 11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est 12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet 13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia 14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei 15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia 16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est 17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus 18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est 19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii 20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium 21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei 23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam 24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet 25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur 26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos 27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium 28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem