Proverbs 27; Proverbs 28; Proverbs 29

Viewing Multiple Passages

Proverbs 27

1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus
6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum
9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul
11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia
13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit
17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus
26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Proverbs 28

1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
The Latin Vulgate is in the public domain.

Proverbs 29

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
The Latin Vulgate is in the public domain.