Proverbs 30; Proverbs 31

1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait 2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum 3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam 4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti 5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se 6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar 8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria 9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei 10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas 11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae 12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis 13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae 14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus 15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit 16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit 17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae 18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro 19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula 20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum 21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere 22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo 23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae 24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus 25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi 26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum 27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas 28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis 29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter 30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum 31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei 32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum 33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias
1 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua 2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum 3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges 4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas 5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis 6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo 7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius 8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt 9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem 10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius 11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit 12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae 13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum 14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum 15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis 16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam 17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum 18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius 19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum 20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem 21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus 22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius 23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae 24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo 25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo 26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet 28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas 30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur 31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius