Psalm 1; Psalm 2; Psalm 3; Psalm 4; Psalm 5; Psalm 6; Psalm 7; Psalm 8

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur 4 non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae; 5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum 4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos 5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius 7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos 10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram 11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore 12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta 13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui 2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me 3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma 4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum 5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma 6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me 7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus 8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti 9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
1 in finem in carminibus psalmus David 2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam 3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma 4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum 5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma 6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona 7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt 9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam 10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
1 in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David 2 verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum 3 intende voci orationis meae rex meus et Deus meus 4 quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam 5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es 6 neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos 7 odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo 9 Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam 10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est 11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine 12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum 13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos
1 in finem in carminibus pro octava psalmus David 2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea 4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 5 convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam 6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi 7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo 8 turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos 9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei 10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit 11 erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter
1 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini 2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me 3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat 4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis 5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis 6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma 7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti 8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere 9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me 10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus 11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde 12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies 13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum 14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit 15 ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem 16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit 17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet 18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi
1 in finem pro torcularibus psalmus David 2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem 4 quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti 5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum 8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi 9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris 10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra