URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Psalm 26; Psalm 27; Psalm 28; Psalm 29; Psalm 30; Psalm 31

1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo 2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt 3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo 4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius 5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui 6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino 7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me 8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram 9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus 10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me 11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos 12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi 13 credo videre bona Domini in terra viventium 14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum 2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum 3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum 4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis 5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos 6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae 7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei 8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est 9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
1 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum 2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius 3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas 4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia 5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium 7 vox Domini intercidentis flammam ignis 8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades 9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam 10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum 11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
1 psalmus cantici in dedicatione domus David 2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me 3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum 5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius 6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia 7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum 8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus 9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor 10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam 11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus 12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia 13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
1 in finem psalmus David 2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me 3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias 4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me 5 educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus 6 in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 7 odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi 8 exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam 9 nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos 10 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus 11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt 12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me 13 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum 14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt 15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me 17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua 18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum 19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione 20 quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum 21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum 22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita 23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te 24 diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam 25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino
1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus 3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die 4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma 5 delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma 6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt 7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma 8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos 9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te 10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit 11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde