Psalm 46; Psalm 47; Psalm 48; Psalm 49; Psalm 50

1 in finem pro filiis Core psalmus 2 omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis 3 quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram 4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris 5 elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma 6 ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae 7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite 8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter 9 regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam 10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt
1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati 2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius 3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni 4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam 5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum 6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt 7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis 8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis 9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma 10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua 12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine; 13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius 14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram 15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
1 in finem filiis Core psalmus 2 audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem 3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper 4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam 5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam 6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me 7 qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur 8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam 9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum 10 et vivet * adhuc; in finem 11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas 12 %et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis 13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis 14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma 15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum 16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma 17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius 18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius 19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei 20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen 21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis
1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 2 ex Sion species decoris eius 3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida 4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum 5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma 7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum 8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos 10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves 11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius 13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo 14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua 15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma 16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum 17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum 18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas 19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos 20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam 22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat 23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
1 in finem psalmus David 2 cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee 3 miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam 4 amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me 5 quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper 6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea 8 ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi 9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata 11 averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 12 cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis 13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 14 redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me 15 docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur 16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam 17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis 19 sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet 20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos