Psalm 70; Psalm 71; Psalm 72; Psalm 73

1 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum 2 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me 3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu 4 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui 5 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea 6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper 7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis 8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam 9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me 10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum 11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat 12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice 13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi 14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam 15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam 16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius 17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua 18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam 19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi 20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me 21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me 22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel 23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
1 in Salomonem 2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio 3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam 4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem 5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum 6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram 7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna 8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum 9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent 10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent 11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei 12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor 13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet 14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo 15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei 16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum 18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat 20 defecerunt laudes David filii Iesse
1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde 2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei 3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns 4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum 5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua 7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis 8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt 9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra 10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis 11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso 12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias 13 %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas 14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino 15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi 16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me 17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum 18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur 19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam 20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt 22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me 25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram 26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum 27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te 28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;
1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae 2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo 3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto 4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus 6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam; 7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui 8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra 9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius 10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem 11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem 12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae 13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis 14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum 15 tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham; 16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem 17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea 18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum 19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem 20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum 21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum 22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die 23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper