Psalm 96; Psalm 97; Psalm 98; Psalm 99; Psalm 100; Psalm 101; Psalm 102

1 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae 2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius 3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius 4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra 5 montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae 6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius 8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine 9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos 10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos 11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia 12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
1 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri 4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite 5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi 6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini 7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo 8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt 9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate
1 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra 2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est 4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est 6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos 7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis 8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum 9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster
1 psalmus in confessione 2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione 3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius 4 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius 5 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius
1 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae 3 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi 4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam 5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam 6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat 7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum 8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem
1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam 2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me 4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt 5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio 8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto 9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant 10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam 11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me 12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui 13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem 14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur 16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam 17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua 18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum 19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum 20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit 21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum 22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem 23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino 24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui 26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur 28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient 29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius 2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius 3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas 4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus 5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua 6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus 7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas 8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors 9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur 10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis 11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se 12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras 13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus 15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit 16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum 17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum 18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea 19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur 20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius 21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius 22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino