Psalm 9; Psalm 10; Psalm 11; Psalm 12; Psalm 13; Psalm 14; Psalm 15; Psalm 16

1 in finem pro occultis filii psalmus David 2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime 4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua 5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam 6 increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi; 7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu 8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum 9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia 10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione 11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius 13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum 14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis 15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion 16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum 17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis 18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum 19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem 20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo 21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma 22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione 23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant 24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur 25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret 26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur 27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo 28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor 29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem 30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum 31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum 32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem 33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum 34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret 35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor 36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur 37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius 38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua 39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram
1 in finem psalmus David 2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer 3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit 5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 8 quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
1 in finem pro octava psalmus David 2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum 3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt 4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam 5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est 6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo 7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum 8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum 9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
1 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me 2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me 4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem 5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero 6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum; 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum 3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum; 4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis 5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor; 6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo 2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam 3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos 4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit 5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
1 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi 2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges 3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis 4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea 5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi 6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi 7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei 8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear 9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
1 oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis 2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates 3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas 4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea 6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea 7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te 8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me 9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me; 10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia 11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram 12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis 13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam 14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis 15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua