Psalms 43; Psalms 44; Psalms 45; Acts 27:27-44

Viewing Multiple Passages

Psalms 43

1 in finem filiis Core ad intellectum
2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
21 si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum
22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
23 exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem
24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster
26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

Psalms 44

1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto
2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis
3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te
10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate
11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui
12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum
13 *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis
14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi
16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram
18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi

Psalms 45

1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

Acts 27:27-44

27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram