Acts 4:18-28

18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Images for Acts 4:18-28

The Latin Vulgate is in the public domain.