Acts 7:3-13

3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
The Latin Vulgate is in the public domain.