Daniel 11:22-32

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur: insuper et dux foederis.
23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo.
24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et praedam, et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus.
25 Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur: et cadent interfecti plurimi.
27 Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus.
28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum: et non erit priori simile novissimum.
30 Et veniet super eum Trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.
32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.