Hebrews 2:14-18; Mark 1:29-39

Viewing Multiple Passages

Hebrews 2:14-18

14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari

Mark 1:29-39

29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam
34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens