Romans 10:6-16

6 quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
7 aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
8 sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro