Romans 6:17-23

17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro