8 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
9 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
10 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
11 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur
13 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones