1 Timothy 5:17-25 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua 19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus 20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant 21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi 23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates 24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur 25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
Link Options
More Options
[X]