Acts 11:19-30 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis 20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum 21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum 22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam 23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino 24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino 25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam 26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani 27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio 29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus 30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
Link Options
More Options
[X]