Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Acts 8:26-40 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta 27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem 28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam 29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum 30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis 31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum 32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum 33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius 34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo 35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum 36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari 37 [] 38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum 39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens 40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
Link Options
More Options
[X]