5
Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
6
intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
7
multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
8
factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
9
vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
10
cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
11
adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
12
cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
13
tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
14
cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
15
qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
16
nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
17
tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
18
cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
19
dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
20
pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
21
non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
22
paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
23
in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
24
respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
25
et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant