Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Acts 8:5-25 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum 6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat 7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt 8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate 9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna 11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos 12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres 13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur 14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem 15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum 16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu 17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum 18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam 19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum 20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri 21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui 23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse 24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis 25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
Link Options
More Options
[X]