Amos 1:6-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea 7 et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius 8 et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus
Link Options
More Options
[X]