Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Amos 6:8-14 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis 9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur 10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te 11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini 12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus 13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium 14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
Link Options
More Options
[X]