Exodus 31:1-11 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere 4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere 5 marmore et gemmis et diversitate lignorum 6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi 7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi 8 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis 9 et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua 10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris 11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
Link Options
More Options
[X]