Exodus 35:20-29 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
20 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi 21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi 22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat 23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est 24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas 25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus 26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum 27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes 28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale 29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
Link Options
More Options
[X]