Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Exodus 39:32-43 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus 34 velum arcam vectes propitiatorium 35 mensam cum vasis et propositionis panibus 36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo 37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus 38 et tentorium in introitu tabernaculi 39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis 40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri 41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius 42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus 43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis
Link Options
More Options
[X]