Ezekiel 28:20-24 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
20 et factus est sermo Domini ad me dicens 21 fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea 22 et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea 23 et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et scient quia ego Dominus 24 et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus
Link Options
More Options
[X]