10
ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
11
cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
12
miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
13
qui locutus est ad Mosen
14
dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
15
et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
16
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
17
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
18
qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
19
qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
20
fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
21
qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
22
aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
23
locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi