Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Micah 5:10-14 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
10 et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas 11 et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te 12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum 13 et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas 14 et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt
Link Options
More Options
[X]