Philippians 1:3-11 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc 6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu 7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse 8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu 9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei
Link Options
More Options
[X]