Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Philippians 2:19-30 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit 21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito 25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum 27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem 28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim 29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
Link Options
More Options
[X]