Proverbs 1:8-33; Proverbs 2:1-22; Proverbs 3:1-35; Proverbs 4:1-27; Proverbs 5:1-23; Proverbs 6:1-35; Proverbs 7:1-27; Proverbs 8:1-36; Proverbs 9:1-18 (The Latin Vulgate)

8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae 9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo 10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas 11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt 20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos 33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato 1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter 8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens 9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam 10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 11 consilium custodiet te prudentia servabit te 12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur 13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas 14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis 15 quorum viae perversae et infames gressus eorum 16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 17 et relinquit ducem pubertatis suae 18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae 20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea 22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea 1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum 2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi 3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui 4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus 5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos 7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo 8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum 9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum 10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt 11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis 12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi 13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus 19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia 20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt 21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium 22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis 23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget 24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus 25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum 26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris 27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac 28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare 29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam 30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit 31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius 32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius 33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur 34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam 35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia 1 audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam 2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis 3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea 4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives 5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei 6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te 7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam 8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus 9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te 10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae 11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis 12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum 13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua 14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via 15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam 16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint 17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt 18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem 19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant 20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam 21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui 22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas 23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit 24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te 25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos 26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur 27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo 1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam 2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent 3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius 4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps 5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant 6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles 7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei 8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius 9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena 11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas 12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam 14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae 15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui 16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide 17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui 18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae 19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter 20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius 21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat 22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur 23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur 1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam 2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus 3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum 4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae 5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis 6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat 9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo 10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus 12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso 13 annuit oculis terit pede digito loquitur 14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat 15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam 16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias 20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae 21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo 22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis 23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima 1 fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi 2 serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui 3 liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui 4 dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam 5 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit 6 de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi 7 et video parvulos considero vecordem iuvenem 8 qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur 9 in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine 10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga 11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis 12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians 13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens 14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea 15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi 16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto 17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo 18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus 19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima 20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam 21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum 22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur 24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei 25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius 26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea 27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis 1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam 2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans 3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens 4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum 5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite 6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent 7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium 8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum 9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam 10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari 12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus 13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor 14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo 15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt 16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam 17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me 18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia 19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo 20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii 21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam 22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio 23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore 31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum 32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas 33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam 34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei 35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino 36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem 1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem 2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam 3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis 4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est 5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis 6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae 7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te 9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere 10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia 11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae 12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum 13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens 14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco 15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo 16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est 17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior 18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
Link Options
More Options
[X]