Zephaniah 1:4-9 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
4 et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus 5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom 6 et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum 7 silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos 8 et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina 9 et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo
Link Options
More Options
[X]