Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Acts 17:22-31 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video 23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis 24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum 27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum 28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus 29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile 30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant 31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
Link Options
More Options
[X]