Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Acts 20:5-15 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade 6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem 7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem 8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati 9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus 10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est 11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est 12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime 13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus 14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen 15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use