Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Acts 22:1-21 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem 2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium 3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres 5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur 6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa 7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris 8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris 9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum 10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere 11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum 12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis 13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum 14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti 16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius 17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis 18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me 19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum 21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
Link Options
More Options
[X]