Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Acts 24:10-21 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam 11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate 13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me 14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt 15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum 16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper 17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu 19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me 20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio 21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
Link Options
More Options
[X]