Acts 4:8-12 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus 11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
Link Options
More Options
[X]