Exodus 19:3-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
3 Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel 4 vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi 5 si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra 6 et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel 7 venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus 8 responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum
Link Options
More Options
[X]