Ezekiel 4:12-14 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
12 et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum 13 et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos 14 et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda
Link Options
More Options
[X]