Ezra 8:1-14 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone 2 de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis David Attus 3 de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta 4 de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo ducenti viri 5 de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri 6 de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri 7 de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta viri 8 de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo octoginta viri 9 de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem et octo viri 10 de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum sexaginta viri 11 de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri 12 de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum decem viri 13 de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri 14 de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta viri
Link Options
More Options
[X]