1
et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
2
et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae
3
qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
4
et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
5
et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes
6
adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
7
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas
8
et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
9
quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
10
nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
11
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris