Nehemiah 12:1-26 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra 2 Amaria Melluch Attus 3 Sechenia Reum Meremuth 4 Addo Genthon Abia 5 Miamin Madia Belga 6 Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia 7 Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue 8 porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum 9 et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo 10 Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada 11 et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa 12 in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania 13 Ezrae Mosollam Amariae Iohanan 14 Milico Ionathan Sebeniae Ioseph 15 Arem Edna Maraioth Elci 16 Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam 17 Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti 18 Belgae Sammua Semaiae Ionathan 19 Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi 20 Sellaiae Celai Amoc Eber 21 Elciae Asebia Idaiae Nathanahel 22 Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae 23 filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib 24 et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem 25 Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas 26 hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque
Link Options
More Options
[X]