Zechariah 14:9; Zechariah 14:16-19

Viewing Multiple Passages

Zechariah 14:9

9 et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Zechariah 14:16-19

16 et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum
17 et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber
18 quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
19 hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
The Latin Vulgate is in the public domain.