22
filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini
23
Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
24
Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
25
fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
26
ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
27
de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini
28
haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
29
Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
30
porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
31
Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
32
fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis